Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TUTOR

TUTOR, Advocatus praedii Ecclesiae. Charta Henrici Regis Franc. ann. 1043. ex Tabul. Fossat. fol. 151: Quam utique villam praefatus Miles sub velamine tuitionis, velut iniquissimus praedo, atterebat... Abbas ipse manibus duorum clientum coram omnibus sacramento probavit, quod Tutor villae jam dictae in ea jure non debet capere, nisi unum avenae sextarium de arpennis, in quibus hospites hospitantur; caeteri vero arpenni a domibus remoti nihil aliud reddunt Tutori, nisi minam avenae, etc.

Tutor, Fidejussor, approbator, confirmator. Charta ann. 1216. e Chartulario Domus Dei Pontisar.: Ego autem Radulfus de Constantio Miles, filius praedictae Mabiliae, dominus feodi a quo tenementa movent, sum Tutor hujus quitationis, et ad petitionem matris meae praedictae....... sigillo meo praesentem cartam consignavi.

Tutor vel Curator ad litem litigantibus minoris aetatis haeredibus conceditur in Edicto Philippi Franc. Regis ann. 1330. idque contra. Legem Romanam, quae personis tantum, non causis tutores dabat. Vide de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 64.