Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TUTOR

TUTOR,² Tutrix, Qui vel quae administrat, regit; titulus comitum Hollandiae. Charta ann. 1257. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonst. col. 353: Nos Florentius Tutor Hollandiae notum facimus, etc. Alia ann. 1261. sororis et haeredis ejusd. Florentii ibid. col. 354: Aleydis quondam uxor domini Joannis de Avennis, Tutrix Hollandiae et Zelandiae, etc. Vide supra Tueri 2. Obiter monebo legendum fortean esse Escuiers, loco Tuiers, in Lit. Phil. VI. ann. 1329. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 41: Commandons à tous ducs, comtes, barons, Tuiers, seneschals, baillifs, etc.