Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TUTUS

TUTUS, Securus, tranquillus. Mirac. S. Raym. Palmar. tom. 6. Jul. pag. 658. col. 1: Unde quia credebatur eum habere lapidem, quidam dicebant eum exponere manibus medicorum, ut ab infirmitate liberaretur; quod et avia ejus prohibuit, haesitans prius de sanctitate beati Raymondi. Quocirca dixit, se de infirmitate pueri esse Tutam.