Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNCTUM

UNCTUM, Adeps, Gall. Oint. Capitulare de Villis cap. 43: Carbones, saponem, Unctum, vascula, etc. Ubi oleum, quo utuntur lanam carminantes, significari opinor. Adde cap. 62. Chronicon Fontanellense: Porcos saginatos ad adipem et lardum, cum Unctis 60. Tabul. S. Albini Andegav.: Tulit Willelmus viarius de Mosterolo xxx. et iii. sol. et xiii. sextarios de frumento et latus de porco et Unctum unum. De bacone, i. ob. de Uncto, i. ob. in Charta Leduini Abb. S. Vedasti ann. 1036. ex Chartul. V. ejusd. Monast. pag. 243. Codex censualis Episc. Autiss. ann. 1290: De his qui apportant Unctum in hac villa. Quicumque affert Unctum in hac villa ut vendat, solvit de tourtello i. ob.... Et si fuerit de porco suo et de sauvamento Comitis, nihil solvit. Venditores Uncti et sepi (dant) sex denarios, in Cod. censuali Corbeiensi. Marbodus lib. 4. de Virtutib. herbar. cap. 13: Uncto cum veteri fertur podagrae medicari. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandr. num. 181: Ignem pice et Uncto veteri et cera levius ardentem machinae injecerunt. Ubi unctum vetus est nostrum, Vieil oint. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18: Quoties subtalares ungendi fuerint, fratrum tam Laicorum, quam Clericorum, Vestiarius eos ungi faciet: Unctum autem a Camerario accipiet. Vide in Cordebisus.

Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 152: Icellui Collart prist et embla..... un Oint pesant sept livres et demie; et le vendi à Faluy six deniers et maille Tournois la livre. La moitié d'un Oint de porceau, in aliis ann. 1454. ex Reg. 182. ch. 130. Ubi Adeps suillus in massam compactus intelligendus videtur. Unde Oingnace nostri dixerunt de homine spurcissimo, vulgo Qui est bien cochon. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. ch. 278: Jehan Jacon commença à pissier.... devant l'uis de la taverne, veans les bourgois, auquel le suppliant dist qu'il estoit bien Oingnace de pissier devant les genz.