Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNDE

UNDE, pro De quo, Gallis, D'où. Jornandes de Rebus Geticis: In Scania vero insula, Unde nobis sermo est. Alibi: Juxta Maeotidem paludem commanentes praefati, Unde loquimur. Galli dicimus, dont nous parlons. Ordericus Vitalis lib. 9. pag. 723: Turonis aliud Concilium tenuit, et ea Unde apud Clarummontem tractaverat, confirmavit. Idem lib. 10. pag. 797: In hoc negotio Unde contractamus, etc. Usum etiam Pollionem hac loquendi formula observavit Salmasius pag. 338.

Unde, pro Cujus, Gall. Dont. Litterae Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1323. apud Rymer. tom. 3. pag. 985: Cum olim Jakeminus de Recto mercator de Janua, nobis dedisset intelligi, qualiter ipse cum quadam magna nave, quae vulgariter Dromunda nuncupatur, Unde idem Jakeminus patronus et dominus erat. Charta Ricardi II. Reg. Angl. ann. 1393. apud eumd. tom. 7. pag. 744: Concessimus..... quod tres grossas naves guerrinas; ...... videlicet navem Unde Johannes Wysebech est magister, navem Unde Jacobus Frobbyng est magister, et navem Unde Adam Outelowe est magister, etc.