Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNICUS

UNICUS, mendum videtur docto Editori pro Nuncius, cui sponte assentior. Libert. Gleolae in Ruthen. vulgo Guiole, ann. 1350. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 481. art. 22: Quod unicus dicti consulatus possit et debeat deferre baculum depictum foribus (floribus) lilii, et arnesium suum, sicut servientibus in talibus deferri consuetum. Et quod dictus Unicus pro negotiis et causis supradictis ad dictum consulatum pertinentibus, possit et valeat imponere poenam quinque solidorum Turonensium domino nostro regi applicandorum, ex parte dictorum consulum. Idem qui Nuncius non semel nuncupatur ibid. pag. 479.