Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): URBS

URBS Aurea, Roma. Petrus Diaconus lib. 4. Chron. Casin. cap. 125. de Lothario Imp.: Juxta auream Urbem pervenit. Auream Romam dixit etiam Martialis lib. 9. Epigr. 60: In septis Mamurra diu, multumque vagatus   Hic ubi Roma suas Aurea vexat opes. Juvencus lib. 1. initio: Non orbis, non regna hominum, non Aurea Roma. Et Prudentius in Apotheosi: Et venerata Deum percenset Aurea Roma. Catwelphus in Epistola ad Carolum M. Regem: Auream et Imperialem Romam intrasti, et Italiarum regna cum omnibus preciosis a Rege Regnorum suaviter accepisti, etc. Carmen de Carolo Calvo Imp. v. 17: Aurea cum totum regnaret Roma per orbem Consiliis, sublime caput solenniter astris Extulit, ac tonitru sonuit per climata mundi. Auctor Panegyrici Berengarii Imp.: ..... Valeat tuus Aurea Princeps Roma diu, etc. Adde Vitam S. Faronis cap. 124. Vitam S. Adalberti Episc. Pragensis n. 12. Alcuinum Poem. 178. etc. In sigillis praeterea Imperatorum Auream Romam dici annotat Angelus a Nuce.

Urbs AEterna et AEternabilis, itidem Roma appellatur, in leg. 3. Cod. Theod. de Collat. donat. (11, 20.) et in leg. 11. eod. Cod. lib. 15. tit. 1. de Operib. publ. Vide Praefat. Baluzii in Reginonem.

Urbs Lapidum, Carnutum sic appellabatur: rationem docet Agano in Praefat. ad Libr. Chartarum S. Petri Carnot.: Erat (urbs Carnotensis) ex quadratis immanissimis lapidibus constructa, altisque turribus munita, et idcirco Urbs lapidum vocitata.

Urbs seu Civitas, ut Roma, sic Alexandria ϰατ᾽ ἐξοχὴν est appellata, in Cod. Theod. leg. 15. tit. 12. lib. 12. de Legat. et leg. 9. tit. 1. lib. 15. de Operibus publ. Vide ibi Gothofredum.

Urbs et Oppidum idem sonat Valesio in Praefat. ad Notitiam Galliarum pag. xiii. et seq. Vide Oppidum. Urbs pro Civitas dicta interdum sedes Archiepiscopi, praecipue in monetis, ut observat Le Blanc de Monet. pag. 155. vel 167. Vide Castrum et Civitas.

Consule Du Bos tom. 2. Hist. critic. monarch. Franc. 2ae edit. pag. 17.