Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): URNA

URNA, pro Orla, seu orula, Limbus, Gall. Orlet. Leo Ost. lib. 1. cap. 57: Aliam planetam cum leonibus, Urnas de pallio longitudine passuum 4. latitudine palmorum trium, pannum de altare diarodinum, etc. Lib. 3. cap. 11: Capitulum renovavit, illudque gypsea Urna in gyro, vitreisque fenestris ac pulchro variorum marmorum pavimento decorans tegulis cooperuit. Cap. 20: Tunicam diapistin cum Urna amplissima a pedibus et manibus ac scapulis aurea. Cap. 57: Coopertorium cum Urna purpurea. Cap. 33. (al. 31:) E quibus (iconis) decem ex quadratis praedictus Frater apud Constantinopolim crasso argento sculpsit ac deauravit,..... rotundas vero omnes argentea solum Urna 4. librarum circundans, caetera coloribus ac figuris depingi Graeca peritia curavit. Cap. 58. (al. 57:) Coopertorium altaris sericum cum Urna purpurea ornatum margaritis.