Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): URNA

URNA,² Mensura liquidorum, vini, cerevisiae, etc. Vini iv. carradae et dimidia et duae Urnae, in Charta Anshelmi Abb. Laurisham. apud Tolnerum inter Probat. Hist. Palat. pag. 16. Necrolog. ejusd. Abbatiae apud Schannat. Vindem. litter. pag. 26: Hic constituit 10. Urnas vini in Urebach in anniversario ejus fratribus ad caritatem. Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 117: Sex Urnas vini montani juris, et sexaginta denarios de quodam agro, etc. Adde pag. 146. et 254. Hinc retinenda videtur haec vox in Charta Raimundi Comit. S. Egidii ann. 1164. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 300. atque adeo emendanda in voce Ubia. Occurrit praeterea in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 292. tom. 3. pag. 40. et alibi non semel.

Hinc Urna, pro Tributo, quod ex mensuris percipitur, in Charta Bereng. I. Ital. reg. ann. 897. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 97: Ut nulla magna parvaque persona deinceps audeat..... teloneum ac redibitionem aliquam, seu Urnas atque mutas, vel ullas collectas ab eis, vel a praedicto monasterio pertemptare ullo ingenio exigere.

Urlée vero, Praestationis vel mensurae annonariae species videtur, in Reg. feud. comitat. Clarimont. ex Cam. Comput. Paris. fol. 87. r°: Item au jour de Noel une Urlée, deux mines d'avoine, deux cappons, etc. Nisi, quod satis arridet, Placentae genus intelligas, quod in die Natalis domino a subditis vel praediorum conductoribus offerri solitum erat. Vide Panis natalitius et Torta 1.