Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): URNA

URNA,³ Theca, feretrum, in Vita Aldrici Episcopi Cenom. cap. 45. Charta ann. circ. 894. apud Mabill. tom. 3. Annal. Bened. pag. 293. qua Geraldus Comes annuum censum 12. solidorum ad Urnam beatri Petri persolvi praecipit. Andreas Floriac. lib. 4. Mirac. S. Bened. MSS.: Pridie quam viam ingrederetur universae carnis, quo sepeliendus foret praemonuit, locumque secus exteriorem cryptae sanctae Crucis frontem indixit, indicendoque oravit. Porro id pollinctoribus negligentibus, atque alias Urnam accelerantibus, etc. Vide Vista 5. et Urceus.