Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): URNA

URNA,⁴ Machina bellica, quam sic describit Hero de Mach. bellicis cap. 9: Fiunt itaque fictiles Urnae laminis ferreis exteriori parte colligatae, minutisque carbonibus implentur: ab extrinseca vero laminae facie fundum versus forantur et aperiuntur usque unius digiti foramen, ferreumque tubulum inde suscipiunt, cui tubus alius follem habens adjungitur. Cum autem ignem carbones susceperint, dum sufflantur, similem flammae perficiunt combustionem. Quippe quae lapidem penetrat atque confringit, aceto vel urina, vel alio quopiam acrium superinfuso.