Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): USUS

USUS, Musicae species, quae non per regulas, sed ex usu addiscitur, notis musicis in libris Ecclesiasticis singulis syllabis superpositis, abrogatis ac neglectis lineis et clavibus musicalibus; cujus quidem musicae speciel exemplum descripsit Menardus in Notis ad librum Sacramentorum Gregorii M. Anonymus Interpres Hugonis Reutlingensis: Post Incarnationem Christi plures Doctores S. Ecclesiae, et specialiter S. Gregorius et Ambrosius, cantum musicalem, quo tam Latini, quam Alemanni, cum caeteris linguarum diversarum nationibus, utuntur in divino officio, in duo volumina librorum, videlicet in Antiphonarium et Graduale collegit, dictavit, et neumavit, seu notavit. Processu tamen temporis quidam Alemanni, et praecipue Canonici Ord. S. Benedicti, qui cantum musicalem non solum ex arte, verum etiam ex usu et consuetudine perfecte et cordetenus didicerant, ipsum, omissis clavibus et lineis, quae in neuma et nota musicali requiruntur, simpliciter in libris eorum notare coeperunt, et sic decantaverunt deinde juniores, et suos discipulos sine arte, ex frequenti usu et ex magna consuetudine cantum informare, qui cantus sic per consuetudinem doctus ad diversa pervenit loca. Unde jam non Musica, sed Usus est denominatus. In quo tamen cantu discipuli deinde a doctoribus et doctores a discipulis multiformiter discrepare coeperunt, ex qua discrepantia et artis ignorantia Usus dictus est confusus. Quo usu confuso spreto, nunc fere omnes Alemanni hactenus miserabiliter per cantum seducti ad veram artem Musicae revertuntur.

Huc spectat Chronicon Trudonense lib. 8. apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 441: Sed cum nesciret secundum usum claustri cantare (usus cantandi, nescimus unde hoc acciderit, nulli comprovincialium nostrorum convenit) erubesceret vehementissime, quasi stipem inutilem inter cantandum in choro stare,.... graduale unum propria manu formavit, musiceque notavit syllabatim, ut ita dicam, totum usum prius a senioribus secundum antiqua eorum gradualia discutiens. Sed cum usus eorum per quamplurima loca propter vitiosam abusionem et corruptionem cantus, nullo modo ad certam regulam posset trahere, et secundum artem non posset notare, nisi quod regulari et verisona constaret ratione, ipse autem ab usu Ecclesiae non facile vellet dissonare, miro, ut dixi, indicibilique labore in hoc tantum se frustra afflixit, quod ex toto usum mendacem regula vera tenere non potuit; sed in hoc profecit quod quidquid alicubi in monocordo cantari potuit de usu Ecclesiae non praetermisit se praeterire.