Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): USUS

USUS,² Praestatio qua ex usu pensitatur, idem quod Usitata supra. Charta ann. 1030. ex Tabul. S. Victoris Massil.: Ego Rostagnus Avenionensis Episcopus contra praeceptum Dei malum Usum habebam,...... scilicet accipiebant homines mei de vineis S. Promacii pro custodiis quae vulgo gardias dicuntur contra morem quantum illis videbatur. Sed et de villanis qui habitant in ipsa villa Sancti consuetudines malas accipiebant, et vi auferebant quod poterant; unde ego considerans quia magnum peccatum esset hoc et contra Dei voluntatem, dimisi malum Usum. Vide Consuetudo 4.