Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): USUS

USUS,⁵ adject. Qui ab antiquo tempore in usu est, cujus initium ignoratur. Charta ann. 1235. in Chartul. Cluniac.: Jocerannus Grossus, Branceduni dominus,.... concedo quitationem, quam Stephanus dominus Calvimontis fecit monachis Cluniacensibus de Bernardo des Pomiers, quem ipse Stephanus quitavit ab omnibus, exceptis moribus Usis in villa de la Verrere.