Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UT

UT DICITUR, Formula quae cautionis causa ad nauseam usque adhibetur in Instrumentis 11. 12. et 13. saeculi: omnium instar sit Charta Officialis Paris. ann. 1248. ex Tabul. Sangerm.: Notum facimus quod in nostra praesentia constitutus Godefridus de Anthogniaco clericus, recognovit se vendidisse et in perpetuum quitavisse Abbati et Conventui S. Germani de pratis..... arpentum et dimidium vineae sitae apud prata, Ut dicitur, in censiva eorumdem Abbatis et Conventus, Ut dicitur, ad x. denarios, Ut dicitur, capitalis census, et ad vii. sextarios vini annui redditus, Ut dicitur. Item arpentum et dimidium vineae sitae apud Treugas, Ut dicitur, ad xii. denarios censuales, Ut dicitur. Item quoddam arpentum terrae sitae apud Boufre, Ut dicitur, in censiva dictorum Abbatis et Conventus, Ut dicitur, ad viii. denarios, Ut dicitur, censuales. Item dimidium arpentum vineae sitae in eadem censiva, Ut dicitur, ad v. denarios, Ut dicitur, censuales, et quamdam domum sitam juxta eandem vineam, Ut dicitur, in censiva Domus Dei Paris. Ut dicitur, ad ii. denarios, Ut dicitur, censuales.