Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UTILITAS

UTILITAS, Probitas, titulus honorarius, quomodo usurpatur a Gregorio Turonensi. Diploma Chilperici Regis apud Mabillonium: Ideo cognoscat Magnitudo seu Utilitas vestra, etc. Ita in Chartis Pipin. Regis apud Doubletum pag. 700. et Caroli M. pag. 707. Caroli C. apud Vassorium in Noviomo pagin. 682. et aliis passim.

Utilitates, Commodum, proficuum, Profit: item, Negotia. Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Ep. 24: Admonentes Charitatem tuam, ut ita efficaciter omnes Utilitates ejus (Ecclesiae) exerceat, quatenus tui praesentia proprium se, absentem habere non sentiat Sacerdotem. Epist. 26: Praeterea te duximus adhortandum, ut ita cunctis Utilitatibus Ecclesiae tuae pure ac diligenter exhibeas, etc. Epist. 37: Sed et Christiana, ut dicitur, mancipia comparavit, et suis ea obsequiis ac Utilitatibus deputavit. Guill. Bibliothecarius in Stephano VI: Numquam psalmodiis cessabat, nisi cum Utilitates populi ad se reclamantis perficere cupiebat, etc. Utilitatem Regis facere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 6. Roth. 377. Concilium Ticinense ann. 855: Quidam autem Episcopi et Rectores Monasteriorum res Ecclesiarum suarum subtractas, et aliis personis largitas queruntur, et ideo Ecclesiasticas Utilitates nequaquam se implere posse dicunt, etc. Andreas Floriac. Mon. in Vita MS. Gauzlini Archiepisc. Bituric. lib. 1. initio: Vir pro certo in administrandis publicis Utilitatibus nulli priorum secundus.

Utilitas, Usus, χρεῖα. Cicero lib. 4. ad Herenn.: Si idoneus esse potest ad eas Utilitates et aptus, quae desiderantur ab equo. Siculus Flaccus: Ductus aquarum, qui Utilitatibus publicis servierint. Synodus Romana ann. 826. cap. 13: Per sollicitudinem Episcoporum haec quorum dioeceseos existunt, ad easdem Utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur, etc. Vide Joannem VIII. PP. Epistol. 254. 263. 272. etc.