Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VACCA

VACCA Danica, Hafnia, vulgo Copenhague, appellatur in Chron. Danic. ad ann. 1430. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 127: Emiserunt (Hanseatici) ex urbibus grandem elassem ducentarum et sexaginta navium,........ et duxerunt in insulas Oresund Daniae praedatum et ut mactarent Vaccam Danicam........ Dani eos viriliter oppugnaverunt,....... perfeceruntque ut..... fugam inirent, cum magno detrimento et dedecore Daniam et ejus Vaccam relinquentes intactam.