Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VACCAE

VACCAE, olim in aliquot regionibus ac provinciis, praecipuae fuerunt hominum facultates, adeo ut et mulctae judiciorum in vaccis exsolverentur, ut colligitur ex Leg. Malcolmi II. Reg. Scot. cap. 8. Statut. Will. Reg. Scot. cap. 5. 6. Leg. Forestar. Scot. cap. 3. ex Reg. Majest. lib. 3. cap. 19. ex Quoniam Attachiam. cap. 72. 73. etc. Statutis Alexandri II. Regis Scotiae cap. 1. 15. etc. atque eae denique vice pecuniae in commerciis darentur. Tabulae Fundationis Monasterii S. Severini in Vasconia: Qua de causa eum locum ab illis cum omnibus ad se pertinentibus, dando illis trecentos solidos duodenarios argenti quadraginta quinque Vaccas, cum multis rebus aliis. Scribit Jacob. Waraeus in Antiquit. Hibern. cap. 12. ex veteri Poeta Gallico sub Ricardo II. equum generosissimum emtum vaccis 400. Huc spectant ista Columellae in Praefat. lib. 6: In rusticatione vel antiquissima estratio pascendi, eademque quaestuosissima; propter quod nomina quoque et pecuniae et peculii tracta videntur a pecore; quoniam id solum veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus, etc. Vide Reginonem ann. 874. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 205. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 1. cap. 12. n. 10. 11. lib. 3. cap. 8. n. 1. cap. 11, n. 5. in Probat. Adde praeterea, quae habent A. Gellius lib. 11. cap. 1. Plinius lib. 18. cap. 3. lib. 33. cap. 3. Tacitus de Moribus German. etc.

Vacca Mulsa, id est, lactans, in Lege Bajwar. cap. 2. § 6.

Vacca Jugo Domita, Vacca junctoria, Quae ad aratrum jungitur, in Leg. Longob. lib. 2. tit. 21. § 6. 7. Roth. 254. 256. Vacca domita, nude in Lege Salica tit. 3. cap. 5.

Vacca de Karro, Quae ad carrum jungitur, in Charta ann. 1110. ex Tabul. Floriac.

Vacca Alba. Joannes de Deo in Poenitentiario lib. 5. cap. 10. de Poenitentia Archidiaconi: Secundo quia volunt habere pecuniam, vel Vaccam albam pro investituris Ecclesiarum vel beneficiorum, etc. Quia rara. f. Pellis vaccina certa ratione praeparata, quae alutariis nostratibus Vache blanche nuncupatur.

Vacca Farssita, Farta. Vide supra Farssitus.

Vacca Inferendalis. Vide in Inferenda.

Vacca Perpetua. Vide in Perpetuus.

Vacca Varia, Quae variis coloribus distinguitur. Vide Varius 1. Inventar. MS. ann. 1366: Univit et annexavit Romanae Ecclesiae castrum novum Canallicensis diocesis, quod a dicto abbate (S. Guillelmi de desertis) in feudum tenebatur cum suis juribus, hominibus, territoriis, ac pertinenciis universis sub annuo censu unius Vaccae variae sive calhae.

Eodem nomine nuncupatur distributio quaedam incertae originis in Ecclesia Autissiodorensi usitata, quae in eo posita est ut 32. priores Canonici mensuram frumenti, quae Bichetus dicitur, percipiant, quibus singulis aliisque decem subsequentibus Canonicis sexdecim vini mensuras, quas Pintes nominamus, suppeditat Abbas S. Germani Autissiodorensis: aliis Canonicis totidem a Capitulo suo accipientibus. Hujus distributionis mentio est in Statutis Ecclesiae Autiss. ann. 461. De hora qua lucratur Vacca varia: cujus media pars assidua sex mensium mansione obtineri ibidem dicitur; altera pars ab eo qui die festo S. Aniani Missae solemni interest. Haec praestatio primum, ut videtur, in vacca varia exsoluta, unde vocis origo, exinde in pecuniam commutata est, ut colligitur ex Tabul. ejusd. Autiss. Eccl. ad ann. 1369: Ab abbate S. Germani Autiss. pro Vacca varia de termino S. Andreae, pro toto xv. sol. Rursum ad ann. 1387: Ab Abbate monasterii S. Germani Autiss. pro Vacca varia de termino S. Joannis, pro toto xv. sol.

Vacca Mascula, Bos. Charta Phil. IV. ann. 1310. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 250: Priorissae et conventui sororum ordinis Praedicatorum de Pissiaco.... concedimus........ usagium pro viginti Vaccis, tam masculis quam femellis, in foresta nostra Layae.

Est et ludi genus, qui ad Vaccas vel ad Vacculam nuncupabatur, cujus mentio est in Lit. remiss. ann. 1456. ex Reg. 183. ch. 96: Le suppliant et Satin se prindrent à jouer aux Vaches pour le vin seullement. Aliae ann. 1457. in Reg. 189. ch. 159: Lesquelz se prindrent à jouer aux Vaches, au plus de blanches ou de noires. Aliae ann. 1395. in Reg. 148. ch. 40: Jehan le Noir et aucuns des compaignons jouerent ensemble pour l'argent à un jeu appellé le jeu de la Vachette.

Vacca, μελετητιϰὸς αὐλός, in Gloss. Lat. Graec. ubi infra Vasca legitur. Vide Cujacium.