Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VALEDICO

VALEDICO, (VALEDICERE) Valedictus, cui Vale dicitur, Dire adieu. S. Gerardus Abb. Sylvae Major. in Vita S. Adalardi cap. 5: Quibus cum ipse Valediceret, et ipse Valedictus ab eis recederet, etc.

Valefacere, Eadem notione, in Synodico adversus tragoediam Irenaei cap. 41. Idalius Barcinon. in Epist. ad Julian. Tolet.: Suggestionibus meis Valefactionem alternans sanctitudinis vestrae, etc. Vita S. Roberti Abbatis Molismensis n. 8: In quorum humilitate et paupertate non mediocriter aedificatus Episcopus et compunctus, Valefecit et recessit. Vita S. Theodardi Archiepisc. Narbon. apud Catellum pag. 767: Commendans eos Domino, et Valefaciens eis, Romam redire sollicite satagebat.

Valedicere, Abdicare se jure suo, eo decedere. Charta ann. 1316. apud Haltaus. voce Verziehen, col. 1917: Omni actioni et impetitioni, quam habuit et habere se asseruit contra ecclesiam renuntiavit coram nobis, et omni modo Valedixit. Occurrit passim.