Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VARIO

VARIO, (VARIARE) dicitur aqua per varios alveos decurrens. Stat. ann. 1409. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 199. col. 2: Per quod (fossatum) aqua dicti fontis fluit, Variat et vadit, et quae aqua dicti fontis antea solebat venire ad molendinum...... Dicta aqua proveniens ex dicto fonte fluit, vadit et recedit per dictum fossatum seu vallatum, et per trencatum dicti fossati seu vallati noviter facti. Vide supra Varare 1.