Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VATES

VATES, Episcopus. Tumulus Joannis II. PP. apud Baron. ann. 535: Hic tumulus Vatis conservat membra Joannis, Ordine Pontificum qui fertur jure secundus. S. Ildefonsus: Crux haec alma gerit geminorum corpora fratrum Leandri, Isidori, pariterque ex ordine Vatum. Rabanus Abb. Fuld. apud Browerum in Antiquit. Fuldensibus: Hac Baptista potens sacra venerabitur ara,   Hac Vatum turba, atque Patrum colitur. Ermoldi Nigelli Carmen apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 30. lib. 1. vers. 591: Denique Rex Vatem prostrato corpore adorat,   Paulinus Regem suscipit ecce pium. Amalarius Episcop. in Epistola ad Hieremiam Archiep. Senonensem: Charissimo patri et accuratissimo Rhetori Iheremiae Vati in nostra Jerusalem, Amalarius. AEtherius Arelatensis Vates, apud Joannem Diacon. in Vita S. Gregorii M. lib. 2. cap. 35. Utuntur praeterea Fortunatus lib. 5. Poem. 4. Paulus Emeritensis Diacon. lib. de Gestis Episcop. Emeritensium in S. Fidele num. 5. Theodoricus in Vita S. Celsi Episcopi Trevirensis n. 17. Candidus Mon. in Vita Eigilis Abb. Fuld. cap. 14. Christianae Inscriptiones apud Gruterum 1070. 4. 1167. 9. 1169.