Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VEL

VEL, saepe pro conjunctiva, et, usurpatur apud Scriptores aevi medii. Fortunatus in Vita S. Germani Paris. cap. 35: Debilitatem manuum, Vel pedum incurrit. Tabul. Rothon.: Regnantibus Hlotario et Carolo, Vel Hlodowico, et Numinoe Duce Britanniae, Vel Susanno Episcopo in Venedia. Id jam observatum a Jacobo Gothofredo in Gloss. ad Cod. Theodos. J. Chiffletio in Anastasi Childerici cap. 7. et Marca lib. 4. de Concord. Sacerd. et Imper. cap. 5. lib. 6. cap. 24.