Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VELO

VELO, (VELARE) Virginem in Monacham veli impositione suscipere. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 386: Remisi... totum jus... quod... habere potui in praesentatione seu nominatione talium duarum mulierum per praedictos Abbatissam et conventum admittendarum vel Velandarum..... et concedo quod praedicti Abbatissa et conventus et successores sui ad praedictam admissionem, Velacionem,...... ad praesentationem seu nominationem meam vel haeredum meorum de caetero non teneantur. Occurrit praeterea in Conc. Hisp. tom. 3. pag. 19. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 132. et alibi passim.