Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VELO

VELO,² (VELARE) Velificari, Gall. Faire voile. Litterae Edwardi III. ann. 1337. apud Rymer. tom. 4. pag. 742: Insidiantes fidelibus nostris supra mare, nonnullas naves regni nostri, tam Velantes supra mare, quam ancoratas in littore invaserunt. Navem illam Velantem versus praedictam villam S. Johannis, in chart. ejusd. regis ann. 1346. apud Lappenberg. Orig. Hanseat. Probat. pag. 385.

Velare Mensam, Tegere eam linteo, in Ruodlieb. fragm. 5. vers. 111.