Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VELUM

VELUM, quo Principum, vel judicum consessus ac cubiculorum vestibula occludebantur, quod duplex fuisse ait Alamannus, ad Procop. pag. 103. 1. edit. Primum nempe in primis ipsis et exterioribus cubiculis, quod Consistorium vocabatur, a consistente multitudine, et Principis audientiam praestolante: secundum vero ad interius cubiculum. Id firmat Anastasius Bibl. in S. Silverio PP: Tunc fecit beatum Silverium Papam venire ad se in Palatium Principis, et ad primum et secundum Velum retinuit omnem clerum. De velis Judicum Acta S. Euplii Mart. apud Baron. ann. 303. num. 146: Cum esset extra Velum Secretarii Euplius Diaconus, etc. Acta SS. Claudii et Asterii Mart. apud eumdem Baron. ann. 285. num. 8: Lysias introgressus, obduxit Velum, et post exiens ex tabella recitavit sententiam. Levato velo, causas submersarum navium cognosci praecipit lex 6. Cod. Th. de Naufragiis. (13,9.) Contra in facinorosorum judiciis ἐφέλϰονται τὰ παραπετάσματα, ut est in Epist. 79. S. Basilii. Non sit venale judicis Velum, in leg. 1. al. 7. Cod. Th. de Offic. Rect. Prov. (1,7.) Hinc Κριταὶ τοῦ βήλου dicti apud Byzantios judices quidam, de quibus alibi agimus. Collatio Carthaginensis II. cap. 1: Pro Velo sunt utriusque partis Episcopi, si jubet Sublimitas tua, intromittentur. Sexta Synodus act. 9: Εἱστήϰεσαν πρὸ βήλου Πέτρος ἐπίσϰοπος Νιϰομηδείας, Σολομὼν ἐπίσϰοπος Κλανέου. Synodus Romana sub Zacharia sess. 2: Deneardus religiosissimus Presbyter adest pro Velo, quid praecipitis ? dictum est, ingrediatur. In tertia sessione habetur, praesto foribus, ubi de eodem Deneardo. Auctor Queroli: Isti sunt, qui in fanis et sacellis observant Vela. De Principum velis, Lampridius in Severo: Cum amicis tam familiariter vixit, ut.... salutaretur quasi unus de Senatoribus patente Velo, admissionalibus remotis. Lucifer Calaritan. lib. Moriendum esse pro Dei Filio: In tuo Palatio intra Velum stans tulisti responsum a me ad conservandam salutem.

Vela, dicta aedium sacrarum aulaea, quibus velantur parietes ipsi, vel etiam ipsi postes. Will. Brito in Vocabul.: Velum cortina, velum tectura vocatur, Templi etiam velo fore dicitur ejus origo. Paulinus Carm. 18: Aurea nunc niveis ornantur limina Velis. Anastasius in Leone III.: Fecit Vela alba holoserica majora tria, quae pendent ante regias in introitu. Ita non semel alibi. Ejusmodi etiam velorum meminit S. Hieronymus Epist. 3. Epist. 60. cap. 5. Gregorius M. lib. 9. Epist. 14. lib. 8. Epist. 15. lib. 9. Epist. 38. etc. ut caeteros sileam, quos laudat Rosweidus ad eumdem Paulinum.

Velum, inquit Durandus lib. 2. Ration. cap. 1. n. 45. aliud est Conversionis, aliud Consecrationis, aliud Professionis, aliud Ordinationis, aliud Praelationis.

Velum Conversionis accipit illa, quae de seculari vita ad Religionem transiens, illud assumit. De ejusmodi velis virginum Deo dicatarum agunt S. Augustinus Epist. 179. Concil. Caesar-August. XII. cap. 8. Agathense cap. 19. Gelasius I. Ep. 9. Honorius August. lib. 1. cap. 192. Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 45. Cellotius lib. 6. de Hierarch. cap. 11. et alii.

Velum Consecrationis a solis Episcopis solis virginibus, et solum in festivis et dominicis diebus datur. Flammeum virginale, S. Hieronymo in Ep. 8. ad Demetriadem. Vide Addit. 2. Ludov. Pii cap. 12. 14. Sacramentar. Gregorii M. pag. 174. 175. et ibi Menardum, et Baronium ann. 57. num. 84. et seqq.

Velum Professionis suscipitur a virgine, cum continentiam profitetur. Datur vero illud cum benedictione solenni et cum litania. Vide S. Hieronymum Epist. 48. cap. 3. Concil. Turon. III. cap. 28. Addit. 2. Ludovici Pii cap. 12. etc.

Velum Ordinationis, quod olim Diaconissae dabatur, seu viduae: Diaconissas enim et viduas easdem esse suis locis docemus; de quarum velo multa habent Concilia, Africanum cap. 89. Triburiense cap. 25. Turonense III. cap. 27. Wormaciense cap. 21. Capit. Caroli M. lib. 1. cap. 102. lib. 7. cap. 257. Additio 2. Ludovici Pii cap. 11. 14. 15. etc.

Velum Praelationis, Quod Abbatissis imponitur.

Velum Monachorum, Quo velabantur cum benedicebantur. Capitula Theodori Cantuar. Episc. cap. 2: In Monachorum ordinationibus Abbas debet Missam agere, et tres orationes complere super caput ejus, et septem dies velat caput suum cuculla sua, et septimo die Abbas tollat velamen de capite monachorum; sicut in Baptismo Presbyter septimo die velamen infantium abstollit, ita et Abbas debet monacho, quia secundum baptisma est, juxta judicium Patrum, et omnia peccata dimittuntur, sicut in Baptismo. Additio 1. Ludovici Pii ad Capit. Caroli M. cap. 35: Ut monachus professione facta, tribus diebus cuculla coopertum habeat caput.

Velum in Ecclesia triplex suspenditur, primum, quod sacra operit, alterum, quod sacrarium a clero dividit, tertium, quod clerum a populo secernit. Ita Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. num. 35. De postremo velo, Sacramentarium Gregorii M. pag. 156: Deinde pergant ad altare, ubi condendae sunt, (reliquiae) et extenso Velo inter eos et populum, etc. Charta Ordonii Regis aerae 960. apud Anton. de Yepez in Chron. Ordinis S. Benedicti tom. 3: Vestimenta altaris, frontales, pallas, Velos principales qui inter vestibulum et altare dependent, etc. Alia Urracae Ferdinandi Regis filiae, aerae 1137. apud eumdem tom. 4. pag. 450: Offero quoque unum Velum ante altare ponendum aureo et argenteo frixo (phrygio) mirifice textum, adjicio alterum Velum ante altare apponendum, etc. Vide Glossar. med. Graecit. in Καταπετάσματα, col. 611.

Velum Quadragesimale, Quo scilicet altaris conspectus aufertur, dum sacra Liturgia peragitur tempore Quadragesimae. Hist. Episc. Autiss. cap. 66. circa ann. 1300. legitur Petrum de Mornaio Episc. Autiss. dedisse Ecclesiae suae speciosissimum Velum Quadragesimale. Provinciale Cantuariense lib. 3. tit. 17: Pixidem pro corpore Christi, honestum Velum Quadragesimale, vexilla pro rogationibus, etc. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 12: Item ad quodlibet altare, cum contigerit Missam inibi celebrari, sint superpellicea duo, et unum rochetum; Velum Quadragesimale, velum nuptiale, palla mortuorum, frontellum ad quodlibet altare, etc. Adde Synodum Wigorniensem ann. 1240. cap. 1. Statuta Walteri Archiep. Eborac. ann. 1250. Concil. Mertonense ann. 1300. Concil. Eboracense ann. 1252. Statuta Joannis Archiepisc. Cantuar. ann. 1281. Monast. Anglic. tom. 3. pag. 176. etc. Alibi Velum jejunii. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 981. voce Hunger-tuch.

Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 172. v°: Frater Dominicus abbas Morismundi dedit ecclesiae cortinam longam et latam, diversis operibus contextam, quae Quadragesimali tempore tenditur inter altare et chorum.

Extra velum, mulierum confessiones, et in propatulo audiri vetantur in Concilio Sarisberiensi ann. 1217. cap. 25. et in Statutis Provincialib. S. Edmundi Archiep. Cantuar. ann. 1235. cap. 17. In Provinciali Cantuariensi lib. 5. tit. 16. quantum ad visum, non quantum ad auditum. Contra S. Hugo Episcopus Gratianopolitanus apud Guigonem in ejus Vita num. 14: Mulierum confessiones non minus caute, quam benigne suscipiebat; non enim in angulis, aut obscuris, aut secretis locis, eas audire solitus erat, sed potius, ubi a pluribus conspici posset et aurem quidem satis familiariter appli' cabat, oculorum autem in alteram partem vertebat aspectum, auditum solum propter insidias diaboli, hujusmodi negotiis asserens applicandum.

Velum meretricibus publicis deferre prohibetur, in Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 116. et Cod. reg. 4659: Statuimus quod publicae meretrices et rufianae..... Vela defferre non audeant.

Velum Circi. Vide Mappa 1.

Velum Facere, a Gall. Faire voile, Vela dare. Epist. Petri de Condeto apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 551: Postquam dom. Rex Velum fecit, post multas maris amarissimas passiones, etc. Adde Concil. Hisp. tom. 3. pag. 638. et Valesium Notit. Gall. pag. 217. col. 2.

Gallicum vero Voille, quid significet non percipio, in Lit. remiss. ann. 1459. ex Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 51: Le suppliant s'est transporté ou Voille du chasteau de Saumur en l'ostel d'Emery, etc.