Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENIA

VENIA,² Idem quod vulgo Indulgentia, Remissio aut relaxatio poenae seu poenitentiae pro peccatis, vel debitae, vel impositae; praesertim illa indulgentia, quae ad ecclesiam aliquam certo die concurrentibus conceditur a summo pontifice, vel ab episcopis. Vide supra Pardonantia. Fragm. Hist. Fulginat. ad ann. 1292. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 141: Sanctus Johannes de Casalina venit Fulginium ad Veniam beati Feliciani. Vide ibi notam. Simili sensu in Inscript. ann. 1055. apud Schannat. Histor. Episc. Wormat. pag. 63. tom. 1: Dedicata est ista capella ...... in honorem..... S. Stephani Prothomartyris, Clementis papae, Marcelli papae et aliorum plurimorum martyrum et sanctorum, ad quorum Veniam Arnoldus praesul ante limen januae istius templi coram clero et populo tradidit 6. mansos. Ad eorum indulgentiam obtinendam. Alia ann. 1034. ibid. pag. 67: Azzechoni episcopo et Benzoni qui fecit Veniam rogate.

Venia Digna, Idem quod Bona venia. Acta S. Jan. tom. 6. Sept. pag. 881. col. 2: Qualiter amplitudo corporis ejus secundum staturam aequiorem, ad quam metiri et comparari potuit, Venia digna, quinque pedum et sex digitorum prolixa fuisset, etc.