Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENOR

VENOR, (VENARI) pro Piscari. Charta Roberti Comitis Arvern. ann. 1284. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 134: Volentes quod molendinum eorumdem abbatis aedificatum,..... et exclusa dicti molendini, et vortices contiguae dicto molendino remaneant salva eisdem abbati et conventui,... retento etiam nobis et nostris omni usu Venandi in dictis voracibus. (Legendum vorticibus.)