Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENTUS

VENTUS,³ Auster. Charta ann. 1455: Ex Vento juxta vineam Claudii Miron et terram Antonii de Moles; ex Borea juxta terras, etc. Charta ann. 1523: Confrontat ab oriente cum domo ipsius de Veras, et a Bisa cum pratis nobilis Nohe de Rupesalva, et a Vento cum terris dicti Ludovici de Veras, et a solis occasu cum terris, etc. Cui opponitur

Ventus Graecus, Aquilonis. Tabul. Massiliens.: Sed quod spectent Ventum Graecum vel tramontanam, etc.

Ventus Pelagaris, Auster. Vide Pelagaris.