Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERNO

VERNO,² (VERNARE) Canere, ut ex verborum serie colligitur, in Actis S. Petri Caelestini PP. tom. 4. Maii pag. 423: Et ecce turba magna angelorum circa se erat ita aperte ut videretur ei quod vigilasset, et in ore cujusque illorum erant rosae rubeae, et cum illis rosis Vernabant delectabiliter nimis; ita quod postquam excitatus fuisset a somno, cantum illum audierit per tantum spatium quo posset dici Pater noster. Vide Vernicare.