Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERNO

VERNO,³ (VERNARE) Munire, instruere; Verné, ea notione, legitur apud Joan. de Saintré cap. 40. pag. mihi 266. Stat. senesc. Bellicad. ann. 1320. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 162: Item quicumque portaverit lanceas, gaverlotos, tela, ballistas, clavatas, guisarmas, secures, baculos ferratos, Vernatos, aut alias affaytatos, et hujusmodi arma mortifera, etc. Vide supra Veringatum.