Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERTO

VERTO, (VERTERE) Mutare. Domesdei tit. Wirecestre: Quando moneta Vertebatur, quisque monetarius dabat 20. solidos ad Londinum, pro cuneis monetae accipiendis. Vertir et tourner en autre obeissance, in Litteris ann. 1272. tom. 5. Ordinat. pag. 565.

Hinc Vertenti Fortunae, in Inscript. Lingon. tom. 9. Comment. Acad. Inscript.

Vertentes Causae, Quae reapse coram judicibus agitantur. Libertat. villae de Podio Mirolii ann. 1369. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 313: Concedimus tenore praesentium, de gratia speciali, quod.... causas coram dictis bajulo, consulibus aut quatuor probis, aut aliqua curia eorumdem, inceptas et Vertentes, ad se advocare nequeant.