Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERTO

VERTO,² (VERTERE) Versus aliquem locum gressus dirigere, accedere; quo sensu Tourner usurpamus. Charta Th. abb. S. Germ. Prat. ann. 1250. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 590: Salvo etiam hoc et retento nobis et ecclesiae nostrae, quod omnes mulieres praedictae villae in die purificationis suae post puerperium, et primo die, quo accedent ad parrochialem ecclesiam post sponsalia, ad ecclesiam nostram imperpetuum tenentur Vertere ratione matricis ecclesiae, et oblationes ibidem facere, prout hactenus extitit. Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 83- v°: Animalia carrucarum poterunt superidem nemus Vertere sine forisfacto, cum fuerit oportunum.