Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VESTIO

VESTIO, (VESTIRE) Possessionem conferre rei alicujus, Investire. Vestir, in Consuetud. Laudunensi art. 227. Vestir et ensaisiner, in Sedanensi art. 259. 260. 262. Notitia ann. 993. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 350: Abbas nimium credulus promissionibus vicecomitis et suorum, apprehendens viregam suam dixit: In tali conventione, ut locuti estis, audiente me, Vestio vos; et ita Vestivit eum, etc. Occurrit passim.

Vestitus, Qui de re aliqua investitus est, qui rem possidet. Vestu et mis en possession, in Consuetudine Laudunensi art. 226. Calniacensi art. 32. 33. et aliis. Charta Caroli C. Regis apud Beslium pag. 229: Unde Coenobium S. Dionysii Vestitum fuerat a bonis Deum timentibus hominibus. Alia Riculfi Episcopi Forojuliensis apud Rufium et Sammarthanos: Illi vero timorem Domini prae oculis habentes, tale ei consilium dederunt, ut praeter haereditatem, quam Ecclesia praedicta ibidem antiquitus habuit, si propter hoc, quod ipse Episcopus post expulsionem paganorum (Fraxinetensium) primus Vestire coepit ipsam civitatem, unam medietatem de omnibus, quae in circuitu ejusdem civitatis adjacent, redderet vel donaret. Odo Cluniacensis de Reversione S. Martini cap. 7: Nolo Ecclesiam meam tanto defraudari thesauro, quia Episcopus factus eo Vestitam inveni. Charta Caroli M. in Chronico Laurishamensi pag. 59: Dum diceret, quod suus pater de ipso Monasterio Vestitum dimisisset, etc. Praecept. Ludovici Pii ann. 3. ex Tabular. S. Mevenni: Dominus et genitor noster Karolus constituit ut ipse Helogar episcopus et abbas S. Mevenni, omnes res undecumque eo tempore praedictae ecclesiae juste et rationabiliter per diversa loca Vestitae erant, tenerent, etc. Vide Chartam Alamann. Goldasti 42. Roverium in Reomao pag. 173. etc.

Manum Alicujus Vestire, Tradere, investire: Manus vestita ejus, cui traditio facta est. Lex Bajwar. tit. 17. § 3: Mei antecessores tenuerunt (territorium) et mihi in alodium reliquerunt, et Vestita est illius manus, cui tradidi. Charta Alamann. Goldasti 58: Post meum discessum ipsas res ad Monasterium S. Galloni admelioratas revertant, absque ulla contradictione vel minuatione, manu Vestita, partibus meis.... possideant.

Vestitura, inquit Vadianus, hoc ipsum est, quod Investitura, hoc est, in possessionem missio, aut possessionis securitas et confirmatio, quam et beneficium illa secula, et feudum, quod fere a Francis natum et inductum est, vocarunt. Et lib. 3. pag. 88. Vestituram intelligi ait, jus possessionis concedendum, quod Episcopi Abbatesve a Principe accepissent, nisi videri queat Vestituram dici, quae lehen dicitur. Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 19: Et coram eis rerum suarum traditionem faciat, et fidejussores Vestiturae donet ei, qui illam traditionem accipit, ut Vestituram faciat. Ubi in Cod. Reg. in Nota marginali legitur: Hic notari potest quod ex sola traditione quae fit per investituram, non transfertur dominium. Si enim transfertur, cum huc per investituram traditio facta fuisset, eoque factus dominus, qua occasione ab heredibus vexari poterat. De Vestitura et Traditione videndus Beseler Pact. Hered. tom. 1. pag. 21. ad cap. 6. Capit. ann. 819. unde lib. 4. cap. 19. Tradit. Fuld. lib. 1. tr. 157: Reginwald et Otwin fecerunt Vestituram in praesentia Hesses, et ego Wigger accepi. Infra: Horum omnium Vestituram cum stipulatione subnixa perfecit. Flodoardus lib. 1. Hist. Remensis cap. 20: Eique in praesentia fidelivm suorum, legali de more, Vestituram ex ea (villa,) et Chartam fecit. Tabular. Monasterii de Luco, apud Marcam lib. 3. Hist. Beneharn. cap. 3. n. 8: Qui quidem Rex de hac patria Vestituram dedit avo Vicecomitis, qui erat de ejus progenie, dedit Deo et S. Vincentio partem suam super altare. Missos ei dedit qui ei inde plenam Vestituram facerent, in vet. placito apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 125. Charta ann. 871. apud Murator. tom. 9. part. 2. col. 933: Ad vestram partem corporalem facio Vestituram ad vestram proprietatem habendum. Qui (locus) populari judicio in regiam rectamque venit Vestituram, ex Charta Ottonis Imp. apud Mabill. saec. 5. Bened. pag. 243. Annal. Hildesh. ad ann. 1039. apud Pertz. Scriptor. tom. 5. pag. 43: Senior noster Thietmarus episcopus post obitum praedictae domnae Sophiae decimas super Gandeshem circumjacentesque villulas, quas ipsa a nostris senioribus in beneficium habuit, in suam Vestituram recipi jussit. Quod Vestitura indominicata dicitur in Vita S. Gerardi cap. 21. ibid. tom. 6. pag. 503: Concessit duci Beatrici..... tenere abbatias Mediimonasterii et S. Deodati, retinens in Vestitura indominicata monasteria et 10. mansos, etc. Adde Chronicon Mauriniacense pag. 371. Maxime vero

In Vestitura rei alicujus esse dicitur, qui hanc possidet. Praeceptum Caroli M. pro Hispanis, editum a Steph. Baluzio: Et dixerunt, quod aliqui pagenses.... eos exinde expellant contra justitiam, et tollant nostram Vestituram, quam per 30. annos et amplius Vestiti fuimus, etc. Capitula ejusdem Caroli M. lib. 4. cap. 34: Si quis proprium nostrum, quod in Vestitura genitoris nostri fuit, alicui querenti sine nostra jussione reddiderit, etc. Adde cap. 45. et Appendicem 3. ejusdem libri cap. 7. Capitul. 2. Ludov. Pii. ann. 819. cap. 6. 8. Concilium Suessionense ann. 853. part. 2. cap. 3. Compendiense ann. 868. cap. 3. Capit. Caroli C. tit. 39. cap. 8. Bullarium Cluniacense pag. 4. etc. Notitia vetus apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 118: Insuper testantur quod.... mater Cenomanicae civitatis ecclesia Vestituram legitimam habuisset de praedicto monasterio, et adhuc triginta anni non sunt transacti quod ex eo legitimam Vestituram habuit. Chronicon Andrense: Hujus Ecclesiae Monachi per annum et diem in ejusdem terrae Vestitura sunt. Charta Alamannica Goldasti 28: Statuimus inter nos, ut venerabili Abbati et fratribus praedicti Monasterii decimam in subnotatis locis, sicut illius temporis in illorum erat Vestitura, concederemus. Infra: Cujus decima tunc in mea Vestitura erat. Ita in Charta 95. 97. in Chronico Besuensi pag. 504. etc. Discrimen tamen inter vestituram et possessionem videtur posuisse Joannes IV. PP. in Epistola ad Isaac Syracusanum Episc. edita ab Holstenio: Majus enim fuit possessionem dare, quam sit Vestituram concedere. In eo duntaxat differunt quod haec nudam traditionem, illa vero securam stabilemque possessionem significet.

Charta ann. 928. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 272. col. 1: Gulisam in pago supradicto et comitatu Everhardi de rebus sancti Servatii.... pro Vestitura et firmitate. Veste et Vesture, in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 64. r°: Ouquel terroir nous avons le xiij. denier pour les Vestes, et xxij. deniers et obole de chascune Vesture. Ubi per Vestes, laudimia intelligo; et per Vesture, quod pro missione in possessionem seu investitura domino solvitur. Charta ann. 1311. in Chartul. abbat. Regalis-loci part. 1. ch. 30: Lesquelx religieus disoient et maintenoient que en tous les lieus où il avoient cens fonsiers,.... il avoient Vest, devest, ventes, justice dou fons, etc. Vest autem rei venditae emptori cessionem significare videtur. in Charta ann. 1293. ex Chartul. S. Corn. Compend. fol. 201. v°. col. 2: Quand il avenra que aucunes personnes marchanderont ensamble oudit liu, et il venront au Vest ou au devest doudit marchié ou de l'escanges, etc.

Vestitus, Beneficium, feudum, quo ab alio quis investitur, et opponitur acquisito. Charta ann. circ. 1095. ex Tabul. S. Victoris Massil.: Nos pariter donamus aliquid de hereditate nostra quae nobis per comparationem, vel per Vestitum advenit.

Vestitio, Eadem, ut videtur, notione. Charta ann. 1004. apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 176: Facio hanc donationem.... de ipsa villa, quam vocant Campanias, de ipsa scilicet medietate mea, quam ego propter Vestitionis causam ibi habeo, vel habere debeo cum integritate et absque ulla diminutione. Nisi tamen propter vestitionis causam intelligas ratione culturae.

Vestura. In aliquot Consuetudinibus municipalibus idem valet, quod Vestitura, aut investitura, ut in Laudunensi art. 226. et aliquot aliis. Joannes Abbas Laudunensis in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 17: Lequel les mist en Vesture de la Comté d'Artois, etc. Chronicon Flandriae cap. 8: Pource qu'Alienor sa mere exhortoit le Roi son Baron à mettre Jean son aisné fils en Vesture de ce qu'elle tenoit du Royaume de France. Sed praesertim haec vox in rebus tantum censui obnoxiis usurpatur, in Consuetud. Vitriacensi art. 18. Sedanensi art. 208. 261. Remensi art. 140. 142. Noviodunensi art. 34. Calniacensi art. 53. in Magno Recordo Leodiensi pag. 60. etc.

Vestimentum, Idem quod Vestitura, Missio in possessionem, vel ipsa possessio. Bractonus lib. 4. Tract. 1. cap. 1: Possessionem nudam, quam Intrusionem vocat, ait eam esse, quae non vallatur aliquo Vestimento, legitima vestitura.

Vestitio, Investitura. Charta S. Bonifacii de finibus Fuldensis Monasterii, apud Browerum lib. 1. Antiq. Fuld. cap. 4: Ideo placuit nobis, ut eundem locum, qualiter certis terminis consistit, annotemus, et idoneis testibus, qui in praedicti Principis traditione et Vestitione ipsius loci affuerunt, subterfirmemus. Charta ann. 838. apud Eccardum in Hist. Misnens. col. 253: Signum Freibrathti et Otocari, qui hanc Vestitionem fecerant. Vestue, in Charta Garnerii Abbat. Corb. ann. 1307. ex Chartul. 21. ejusd. loci fol. 87. v°: Nous pria et requist ledis Jhans que ledis seigneur Regnault en vausissons saisir et luy mettre en Vestue et recepvoir à homme, lequel nous en saisismes et Vestimes et l'en receumes en nostre foy et en nostre hommages.

Vestitudo. Eodem significatu. Tradit. Emmeram. cap. 45. apud Pezium tom. 1. Anecd. part. 3. col. 330: Einhardus et Erhardus Vestitudinem fecerunt Adalwino Episcopo de his omnibus quorum hic commemoravimus. Sed leg. forte Rectitudinem. Vide in hac voce.

Vestitor, Qui alterum vestit, seu in possessionem mittit. Tradit. Emmeram. cap. 4. ibid. col. 204: Testium quoque nomina sunt haec; Patho, Ogo,..... Lantpertus autem frater ejusdem Egilolfi et Adalhun vassus episcopi fidejussores et Vestitores extiterunt.

Vestitura, Census, qui quotannis exsolvitur in signum concessae vestiturae, seu possessionis, re tamen ipsa etiam nondum obtenta, ut ex dicendis manifestum fiet. Charta Caroli C. ann. 855. in Spicilegio Acheriano tom. 12. pag. 117: Eo videlicet modo et tenore, ut Lambertus fidelis noster diebus vitae suae jamdictam Ecclesiam S. Stephani propter Vestituram singulis annis nonam et decimam ex ea persolvens, ipsam jure beneficiario et usufructuario interim teneat, etc. Eadem verba habentur in Charta ejusdem Caroli ann. 3. in Tabulario Eccles. S. Cyrici Nivernensis. Vetus Charta in Tabulario Ecclesiae Viennensis fol. 16: Tali itaque tenore, quatenus dum vivo, ex eisdem rebus usum fructuarium obtineam, et omni anno praedictae Ecclesiae modium unum vini in Vestitura persolvam. Alia ann. 912. fol. 18: Ea tamen ratione, ut dum advixero, usufructuario ipsas res obtineam, et annuatim festivitate S. Mauricii in Vestitura inter panem unum modium persolvam; et si Ado frater meus superstes mihi fuerit, ipsas res dum advixerit sub eadem Vestitura obtineat. Alia Bernuini Viennensis Episcopi ann. 887. ibid. pag. 147: Quae deserta sunt restaurando, et quae destituta reaedificando, et quae non sunt vestita revestiendo, et ipsa die solennitatis S. Mauricii solo.... persolvant ad luminaria et Vestituram Ecclesiae ejusdem S. Mauricii. Testamentum Bernonis Abbatis Cluniacensis: Eo tenore, ut per singulos annos census 12. denariorum pro Vestitura reddatur. Charta ann. 997. ex Chartul. Aptens. Eccl. fol. 54: Tenor istius praestariae iste est, ut Samuelus et uxor sua sive haeres illorum pro illis rebus ad S. Mariam et S. Castorem, sive ad Episcopum et ad clericos ejusdem ecclesiae inter censum et Vestitura omnique anno ad mense Madio persolvat moltonem unum. Vetus Charta apud Mabill. saec. 4. Bened. part. 2. pag. 271: Pro Vestitura vero annis singulis in festivitate beatissimorum Maccabaeorum Kalendis Augusti pastum unum fratribus canonicis in Viennensi Coenobio positis, faciatis. Chartular. S. Petri de Neronis-villa fol. 9. v°: Haec omnia donavit Albericus monachis ad possidendum jure perpetuo, ita quod monachi haberent ea in eadem potestate et dominio quo Albericus tenuerat ea, excepto hoc quod Adelaidis, uxor ipsius Alberici, in cujus dote haec omnia erant, teneret ea quandiu huic seculo adviveret et ea tenere vellet, tali pacto quod interim dum Adelaidis viveret et ea teneret, monachi haberent pro Vestitura in unaquaque septimana unam eminam annonae de supradicto molendino et de pratis unam carrucatam feni, et in aqua piscari facerent quotiescumque vellent; et post decessum Adelaidis haberent monachi haec omnia supradicta absolute ad possidendum in perpetuum. Tabularium. Prioratus de Paredo fol. 34: Tali Conventu ut in vita sua teneat, (mansum) et sextarium frumenti omni anno in Vestitura persolvat. Id est, cum ager fructus fert.

Vestio, Eodem intellectu. Vetus Notitia in Tabul. Abb. Belliloci in Lemovic.: In unaquaque villa cedimus unum mansum, et in unoquoque manso de tota vicaria sua damus eis 4. denarios, et 1. gallinam, et tertiam partem de omnibus placitis, et de Vestionibus similiter.

Vestitio, Eadem notione, in Tabulario Conchensis Abbatiae in Ruthenis, et in Tabul. Prioratus de Domina in Delphinatu crebrius occurrit.

Vestura, Pari significatu. Charta ann. 1273. ex Chartul. Campan. fol. 449. col. 2: Omne illud quod dictus Huetus poterat haberi in Vesturis, ventis, etc.

Vestitura Testamenti, Census, qui quotannis exsolvitur in signum concessae vestiturae earum rerum, quae post mortem testatoris in possessionem donantur. Tabul. Latiniac.: Pro Vestitura vero hujus testamenti quotannis tres modii vini in nomine sanctae Trinitatis exhibeo ad elemosinam.

Advestire, Idem quod Vestire, Investire.

Advestitura, in Consuet. Castellaniae Insulensis art. 46. Namurcensi art. 48. 70. 75. Advest, missio in possessionem. Chronicon Flandriae cap. 59: Sauf ce que le Comte de Flandres devoit venir vers le Roy à Paris, et mettre le devant dit Loüis en l'Advesture de la Comté de Flandres. Cap. 68: Là monstra Messire Robert d'Artois unes lettres sellées du seel du Conte Robert d'Artois, contenans, que quand le mariage du Conte Philippes d'Artois.... fut faict, le Comte les meit en Advesture de la Comté d'Artois.

Disvestire, Possessione rei alicujus aliquem exuere: Devestir, in Consuetud. Calniacensi art. 30. Charta Henrici IV. Imp. ann. 1114. in Orig. Murensis Monasteril pag. 23: Ut nulla deinceps persona parva sive magna supradictum Monasterium de aliquo beneficio suo inquietare, molestare, Disvestire ulterius audeat. Judicatum ann. 1073. apud Fr. Mariam in Mathilde Comitissa: Ut nullus quililibet homo... sine legali judicio Disvestire praesumat. Adde Ughellum tom. 1. pag. 252., Se sont dessaisis et devestus, in Charta ann. 1332. ex Tabul. S. Martini Pontisar., Actus ipse Divestionis Devest ou dessaisine dicitur in Consuetud. Remensi art. 163. Vest et devest, in Laudunensi art. 54. 132. Vide Gallandum de Alodio pag. 90.

Fiebat autem Disvestitio, projecto pilo vestimenti, quasi qui se disvestiebat de re aliqua, vestes revera deponeret. Hincmarus Laudunensis in Epistola ad Remensem, tom. 2. operum Hincmari Remensis Archiepiscopi pag. 341: Potestis ..... interrogare, cur ea, quae nunc repetit, nullo cogente, nullo suadente, per pilum vestimenti sui a se terra tenus ejectum, non tantum dereliquit, quantum abominando despexit, adjiciens multo sibi melius, ac esse sine his, quae ei dederam. Charta Godefridi Ducis Brabantiae ann. 1174. apud Miraeum in Diplomat. Belg. cap. 65: Quadraginta ergo solidos, quos de horreo supradictae villae annuatim tollendos existimabam,.... projecto a me pilo pallii mei, juxta morem nobilium werpivi.

Devestitum Feudum, Derelictum, ut videtur. Charta ann. circ. 970. ex majori Chartulario S. Victoris Massil. fol. 135: Unam medietatem tibi damus de feudum possessionis Devestitum et de heremo et in antea de quantum vestitum erat unam medietatem habeas.

Revestimentum, Iterata missio in possessionem. Charta ann. 1242. ex Chartul. Maurigniac.: Pro laudationibus, venditionibus aut Revestimentis ab ipso emptore, vel a dictis abbate et conventu aut priore de Stampis veteribus, nichil penitus exigendo. Alia ann. 1247. ibid.: In ipsius Petri manu saepedicti Ansellus et ejus uxor de dicto censu se deseisierunt et de ipso ad ipsorum petitionem idem Petrus Revestivit abbatem. Vide, Revestire.