Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VESTIO

VESTIO,² (VESTIRE) Colere, agrum excolere. Notitia ann. 993. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 349: Igitur cum.... terra Tolonensis coepisset Vestiri, et a cultoribus coli.... His ita gestis, venerunt Theodericus et Noë fratres ad Adalardum abbatem, rogantes eum verbis blandis ut concederet eis Cathedram Vestire ad medium vestem, quod et factum est. Abbas vero missis bobus cepit terram quae est ante ecclesiam S. Damiani ambienter excolere, et huc illuc rumpere terram ad faciendas condaminas. Noë vero et Theodericus dixerunt ad alterutrum: Isti monachi semper habebunt totam terram raptam (ruptam) et nos qui dicimur Vestitores, quandoque erimus illusi nihil habentes, etc. Domine abba, colligite me in medietatem terrae, et vestite me in tali conventione ..... Domine abba, isti vestri Vestitores exhibuerunt vobis umquam mel vel ceram ? Bonaldus debet ipsam terram Vestire et edificare, in Charta ann. circ. 970. ex majori Chartul. S. Victoris Massil. fol. 135. Hinc

Vestitus Ager dicitur, cui fructus insunt, et abso opponitur, seu inculto. Paulinus in Panegyrico pag. 523: Cernite nulla suis emergere semina campis,   Ne prius intereant labe soluta putri. Nuda seris, Vestita legis, jacis arida grana,   Atque eadem fructu multiplicata metis. Colonia vestita, in Concilio Valentino III. ann. 853. cap. 9. Charta Conradi Regis ann. 967. apud Joan. Columbum lib. 2. de Episc. Sistaric. n. 3: Omnia in omnibus cultis, et incultis, Vestitis et desertis, quaesitis et quaerendis, etc. Alia ejusdem anni in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicib. n. 68: Hoc est villam nostram, quae vocatur Candidas, videlicet cum mansis Vestitis, advestiendis, campis, pratis, etc. Unum curtile vestitum, in Charta Balduini Comit. Flandr. ann. 1063. in Diplomat. Belgic. Alia ann. 1298. in Hist. Guinensi pag. 128: Terram scilicet quandam, nemore Vestitam, in loco, qui dicitur, etc. Charta ann. 1180. apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Bened. Lemovic. MS. pag. 116: Medietas terrae tam desertae quam Vestitae pro 20. solidis Barbarinorum. Vinea vestita, in Chartul. Matiscon. fol. 57. Heritage couvert, Heritage descouvert, in Litteris ann. 1324. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 380. Mensura vestita, in Tabulario S. Flori in Arvernis: 4. sextaria et eminae bladi ad mensuram Vestitam S. Flori. Vide Absus, et Mansus.

Vestus, Eodem intellectu. Charta Elizabetae Comit. ann. 1224. ex Tabul. Abbat. de Balaneiis, nunc de Valois dioec. Ambian.: Duos modios bladi et unum advenae (avenae) ad plenam mensuram, quod pro quartario Argoriae tam in terris quam in aquis et maristis, excepto Vesto, eidem Allelmo dicta ecclesia annuatim persolvebat.

Vestitio, Mansio, domus cum agri culti portione. Charta ann. 1153. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 548: Debent in hoc honore ipsi fratres hospitalis quinque Vestitiones cum hominibus ad minus ponere. Si autem ibi plus ponere voluerint, eis licebit usque ad xii. quae Vestitiones unaquaeque habebit hortum suum unius sextariatae sine quarto et decima: ultra xii. quantascumque voluerint, dum tamen hortum non habeant ..... Praeterea si aliquibus fortuitis casibus Vestitiones supradictae destructae vel derelictae fuerint, debent eas reaedificare et reformare arbitrio abbatis S. Guillelmi ..... Quamdiu autem mansus sine Vestitione fuerit, habebunt in eodem manso jus pascendi, etc.

Vestura, Fructus quilibet agro haerentes: Advesture, in Consuetud. Namurcensi art. 23. Cameracensi tit. 12. art. 22. 23. Sanpaulana art. 20. Valentianensi art. 118. Insulensi, et aliquot aliis. Leges Inae Regis cap. 69: Qui habet 20. hidas, debet comittere 12. hidas Vesturae terrae, quando velit abire. Fleta lib. 2. cap. 4: Inquiratur etiam, quantum Vestura singulorum boscorum, et reflectorum praedicto modo assartatorum valuerit, antequam assarta illa facta fuerint, etc. Adde cap. 71. § 5. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 723: Et per omnes forestas, landas, et Vesturas meas, pasturam plenariam omnium animalium suorum, etc. Pag. 841: Exceptis pratis et bladis, ubi post ablatam Vesturam libere pascentur. Tom. 2. pag. 834. Ita tamen, quod homines nostri communicabunt in omnibus praedictis terris, postquam praedicti Fratres Vesturas asportaverint, cum animalibus suis, etc. Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 134: De praedictis vero pratis, pascuis et pasturis....... praedictus Abbas percipiet et habebit totum proficuum et totam Vesturam. Placit. ann. 31. Edward. I. reg. Angl. in Abbrev. Placit. pag. 250. Ebor. rot. 53: Quia per juratos testatum est, quod dictus abbas et antecessores praedictorum non dederunt solum, sed Vesturam, quae Vestura non est liberum tenementum, immo quoddam proficuum exiens de prato praedicto, ideo, etc.

Vesture, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1444. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 332: Le suppliant aperceut sur l'oriere ou rive d'un champ, entre la Vesture d'icellui et ung fossé, icellui Colart et sa femme, etc.

Vestis, Eodem significatu: hinc ad medium Vestem vestire, dare, est pro medietate fructuum agrum colere. Dederunt ei ad medium Vestium, ex Tabul. S. Victoris Massil. regnante Rodulpho Reg. Alam. Vide supra Vestire 2.

Haereticus Vestitus, Convictus. Vide Haeretici.

Obligatio Vestita, Quae nudae opponitur apud Brittonem de Legib. Angl. cap. 28. initio, quae scilicet vestitur vel re, vel verbo, vel scripto, vel mutuo consensu, vel denique firma junctionis, etc.

Pactum Vestitum, seu quod habet vestimentum, opponitur pacto nudo, ex quo scilicet non nascitur actio. Contrahitur autem obligatio ex sex vestimentis, quae omnia dicuntur Vestimenta pactionum et donationum, quae recenset Fleta. lib. 2. cap. 56. § 3. et seqq.