Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VEXATIO

VEXATIO,² Vectura. Chart. ann. 1150. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 203: Ad subministrationem ignis ad Vexationem unius plaustri continuam ex nostro tradidimus nemore. Ubi forte legendum Advexationem. Comput. sec. xiv. apud Haltaus. in Glossar. German. col. 539. voce Fron-furen: Servitia et Vexationes ad currus imperatoris, etc.