Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIA

VIA,² Modus, ratio, Gall. Voye, moyen. Charta ann. 1395. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 131: Habita inter nos deliberatione provida et matura super omnibus Viis et modis, quibus schisma.... posset... facilius sedari et extirpari, et ipsa Ecclesia ad unionem reduci, Via cessionis utriusque partis,.... prae caeteris quibuscumque Viis elegimus et eligimus tanquam breviorem. Occurrit praeterea apud Rymer. tom. 8. pag. 353. 381. et alibi: sed et Latio etiam eo significatu vox nota et usurpata est.