Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIA

VIA.,³ Charta Phil. Aug. pro comite Bellimont. ann. 1216. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 2. fol. 59. v°. col. 2: Mercatores reddent quatuor solidos tantum, et ita erunt quiti de navigio illo, nisi quod reddent pro gubernaculo de qualibet Via unum denarium. Id est, pro qualibet vice. Duabus Viabus, pro Vicibus, in Vita MS. S. Amabilis.

Viam et Rectum Facere, Juri stare. Charta Alienor. ducissae Aquit. ann. 1199. in Reg. A. Chartoph. reg. ch. 33: Si tortitudinem aliquis hominum monachorum fecerit praeposito nostro, non cogat eum praepositus noster in curia Viam et rectum facere.

Via Cultionis Divinae, Clericatus, in Cod. Theod. lib. 12. tit. 1. leg. 49.

Via Executiva, Pignorum ablatio, pigneratio, Gall. Exécution. Statuta Avenion. lib. 1. rubr. 31. art. 2. pag. 105: Item conductor operarum, si non solverit die conventionis de solvendo factae, vel intra diem sequentem, post praestitas operas, Via executiva quoad bona solvere cogatur.

Via Regardi. Charta ann. 1430. apud Rymer. tom. 10. pag. 454: Pro labore et expensis dictorum Ricardi et Ricardi, centum marcas per Viam regardi. Alia ann. 1432. ibid. pag. 514: Ambassiator domini nostri Papae, nuper per ipsum domino nostro Regi certis de causis missus, habeat de dono Regis, per Viam regardi l. Marcas. Id est, beneficii seu mercedis titulo. Occurrit rursum pag. 522. et 526. Vide Regardum 1.

Via Regia, Titulus libri, cujus mentio est in Indice librorum ad calcem antiquissimi Pontificalis.