Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VICINUS

VICINUS., Frontinus: Cultorum agrorum silvae absunt in montibus, ultra quartum aut quintum forte Vicinum. Alibi: Ager, qui a fundo suo tertio vel quarto Vicino situs est. Nempe agro. Charta Conradi Imper. ann. 1033. pro Monaster. S. Apri Tullensis: Silini curtem cum ecclesia, et Grimaldi Vicinum cum appendiciis suis, etc. Hinc

Vicinitus, Circum, quaquaversum, in Cod. Theod. leg. 4. tit. de Oper. publ. (15, 1.): Omnes intra centum pedes Vicinitus, quantum ad horrea pertinet, arceantur. Ubi nonnulli minus recte, ni fallor, emendant Vicinitates.

Vicinus, Affinis, ἀγχιτέρμων, in Gloss. Lat. Gr. Reg.

Vicinus, Loci incola, civis, Italis et Hispanis Vicino et Vezino. Lex Salica tit. 47. § 4: Si autem quis migraverit in villam alienam, et ei aliquid infra duodecim menses secundum legem contestatum non fuerit, securus ibidem consistat sicut et alii Vicini. Itiner. Adriani VI. PP. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 451: Die Mercurii in aurora egressi concessimus Viterbiam civitatem, quam, ut reor, mille Vicini colunt. Occurrit ibid. pag. 462. Observantiae Regni Aragon. lib. 2. tit. de Foro competenti § 10: Si agatur contra aliquem Militem, qui sit Vicinus civitatis vel alterius loci, etc. Passim in Foris Aragon. Vicinos etiam pro Burgensibus usurpat Charta Anselmi Archiep. Mediolanensis ann. 1099. apud Puccinellum in Zodiaco Mediolanensi in Vita S. Simpliciani pag. 71. ut et ipsa Statuta Mediol. non uno loco. Voisins de la ville, in aliquot Consuetudinibus Galliae municipalibus, Baionensi tit. 5. art. 43. 44. 45. tit. 22. art. 2. tit. 26. art. 12. et tit. 30. et S. Severi locali tit. 9. ubi Vicini dicuntur fieri tribus modis: Primo quidem cum quis filius vel filia ex urbe ortum ducit: Rursum cum extraneus vel extranea in ipsamet urbe nuptias contrahit, et in ea domicilium figit: Tertio denique cum extraneus vel extranea ad jus civitatis admittitur ab Urbis Majore, certa persoluta pecuniae quantitate, etc. In Consuetudine vero eadem S. Severi ibid. foemina extranea nupta vicino sequitur conditionem mariti: sed si eo extincto alteri vicino rursum nubat, amplius non est vicina. Ita si homo non vicinus, in conjugem vicinam accipiat, neque is nec liberi vicinagii jure gaudent. Sic varia interdum ac diversa fuit ejusce in oppidis juris ratio. Vide praeterea Capitulare Saxonum ann. 797. cap. 3. et Praeceptum 1. Lud. Pii pro Hispanis cap. 2.

Vicinantes, Incolae. Capitul. 5. Caroli M. ann. 806. cap. 7: In aliquibus locis ipsi Vicinantes multa mala patiuntur. Hinc

Vicinitas, Jus civitatis, Burgesia, dicitur in Foris Oscae ann. 1247. fol. 26: Vidua omnem Vicinitatem faciat, excepto exercitu, i. civium onera omnia subeat. Charta Adelfonsi Regis Hispaniae aerae 1164. apud Antonium de Yepez tom. 4. pag. 458: Undecunque venerint illi homines, qui ibi populati fuerint, sint in potestate et subjectione Abbatis sancti Dominici et Prioris S. Martini, et nulli alio domino serviant, neque ab aliquo hominum opprimantur, nec faciant Vicinitatem in alio loco; sed permaneant in servitio et libertate vestra, secundum consuetudinem praedictorum in perpetuum. Vide Michaelem Molinum in Repertorio pag. 332.

Vicinitas, Burgesiae concessio, in vicinum seu civem admissio. Correct. Statut. Cadubrii cap. 70: Volumus et jubemus quod aliqua regula et commune Cadubrii non audeat... aliquem forensem in vicinum seu regulerium acceptare, nisi prius apparuerit dictum talem sic requirentem in vicinum assumi, per consilium fuisse admissum,... et quod omnis Vicinitas quae ab aliqua regula Cadubrii facta fuisset contra ordinem praesentis Statuti, ipso jure sit nulla.

Vicinantia, Burgesia, Italis Vicinanza. Statuta Mutin. rubr. 23. fol. 4: Si quae universitas, Vicinantia, aut singularis persona, aut locus religiosus, etc. Occurrit praeterea in Hist. Cortusiorum lib. 1. cap. 18. et alibi.

Vicinorum seu incolarum congregatio, societas. Charta ann. 1167. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 39: Absolvimus homines de Lemonte et de Civenna, ut non teneantur esse de Vicinantia hominum de Bellasio. Vide in Vicinus.

Vicinagium. Charta Communiae Peronensis ann. 1207. de Milite, qui debitum Burgensi non solvit: Major debet super hoc militem convenire, ut Burgensi debitum reddat, aut communionem villae, creditionem et Vicinagium interdicat, etc. Infra: Si miles hominem feodatum in Communiam habuerit, ipse homo in hospitio suo eum recipere poterit; sed nec creditionem, nec Vicinagium ei faciet. Eadem habet Charta Communiae Tornacensis art. 17. quae quidem nescio an his locis capienda sint de libertate, privilegio, vel jure civitatis, quo invicem gaudent Communiae alicujus jurati seu cives, ut supra Vicinitas: sed et de iis officiis quae sibi invicem exhibent vicini haec possunt intelligi; quod vidit Vir eruditus Secousse in nota ad hunc locum tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 161. ubi monet eo spectare art. 5. ejusdem Chartae: Si quis extraneus qui de Communia non fuerit, cum homine de Communia mesleiam fecerit infra banleugam, Vicini sui de Communia, illum juvare debent.

Vicinantia, Urbis seu burgi regio. Statuta Vercell. lib. 1. fol. 15. v°: Statutum est quod Potestas teneatur infra duos menses ab introitu sui regiminis compellere consules cujuslibet Vicinantiae facere aptare vias in sua vicinia de terra glarea et calcestro, ita quod quilibet vicinus in facie domus in qua habitaverit aptare teneatur eo modo quod possit per vias commode commeare et itinerare.

Vicinea, Eodem significatu, ut videtur. Charta Cremonensis MS. ann. 1244: Voce praeconia convocatis credenderiis, consulibus Vicinearum et paraticorum, et convocatis judicibus, etc.

Vicinetum, Visnetum, Vicinitas, Anglis Practicis, est Jus, forma, vel modus dirimendi controversias civiles vel criminales, in rebus dubiis neque omnino certis, per assisam vicinorum de villis, vel civium, aut Burgensium, iis scilicet advocatis, ex quorum veredictis seu depositionibus judex pronunciat: cujusmodi fere sunt, quos Tesmoins voisinaux, vocant Consuetudines Turonensis art. 159. et Lodunensis cap. 15. art. 4. Vox ducta ex Normannico vesiné, vel voisiné: Visnet, in vet. Consuet. Norman. cap. 33. nos Voisinage dicimus viciniam. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 11. § 11: Si vero contradicatur status libertatis eorumdem productorum, vel de eorum statu dubitetur, ad Vicinetum erit de patria recurrendum: ita quod per Vicineti veredictum sciatur, utrum illi liberi homines sint, an non: et secundum haec judicabitur. Cap. 43: Si vero dubium fuerit de haeredis aetate, procul dubio domini ipsius tam haeredem, quam haereditatem in custodia habebunt, donec aetas rationabiliter probetur per legales homines de Vicineto, et per eorum juramenta. Assisa de Vicineto, ibidem lib. 1. cap. 1. § 8. Adde lib. 2. cap. 74. § 7. Glanvill. lib. 2. cap. 3. § 6. cap. 6. § 4. lib. 5. cap. 4. lib. 7. cap. 9. § 7. Proportatio patriae vel Vicineti, i. declaratio, in Quoniam attachiamenta cap. 68. Postulare vicinetum, cap. 73. Per fidele Vicinetum transire, in Statutis Alexandri II. Regis Scotiae cap. 2. § 2. Legales homines de Visneto seu de villa, apud Gervasium Dorobernensem pag. 1387. et Will. Thorn. ann. 1269. Charta ann. 1314. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 367: Per sacramentum proborum et legalium hominum de Vicineto de Chesterton.

Vicinitas, Eadem notione, in Quoniam attachiam. cap. 82. Neque aliud videtur

Vicinaticum, in Usaticis Regni Majoric. MSS.: Ponat partem suam in omni communi vicinali seu Vicinatico civitatis Majoric. Est enim vicinaticum, juratorum seu vicinorum civitatis conventus, Communia ipsa.

Vicinentium, Eodem intellectu, in Statutis Vercell. lib. 1. fol. 21. v°: Et facta extimatione si fuerit probatum damnum, fiat talea secundum solidum et libram Vicinentiis et nobilibus et castellanis extimatis in ipsis Vicinentiis usque ad quantitatem extimi.

Vicinium, Vicinitas. Capitulare Pipini Regis Italiae cap. 36: Aut si in illo Vicinio habitare voluerint, etc. Ordericus Vital. lib. 8. pag. 707: In tantum crevit ejus insania, ut pene omnes Ecclesiasticae possessiones in Vicinio ejus depopularentur insolentia. Statuta Collegii de Dainvilla ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 511. col. 1: Expellatur ab eadem domo nostra, sine scandalo et rumore in Vicinio, sicut melius poterit fieri.

Vicinatus, Eadem notione. Diarium belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 165: Multitudinem non modicam... de Vicinatu congregavit.

Vicinitudo, Pari significatu. Litterae Edwardi I. Reg. Angl. ann. 1307. apud Rymer. tom. 2. pag. 1044: Volunt sub Vicinitudinis optentu mutuo se juvare.

Gall. Voisinage, alias, Voisiné et Voisineté. Lit. remiss. ann. 1369. in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 332: Comme icellui Guyot, pour affinité de Voisiné, eust traite son espée avec lesdiz freres contre ledit barbier. Aliae ann. 1408. in Reg. 163. ch. 288: Comme Denis de Montran, qui estoit voisin du suppliant, l'eust prié qu'il voulsist aler avecques lui à Evreux,..... il pour raison dudit Voisiné, etc. Occurrit rursus in aliis ann. 1478. ex Reg. 206. ch. 11. Lit. ann. 1415. in Reg. 168. ch. 315: Le suppliant pour l'amour de Voisinité presta un escu à icellui Rabare. Visnage etiam dixerunt, pro Voisinage. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 135. ch. 166: Lequel exposant dist audit Biguet que volentiers, par bonne amour et Visnage, il buroit avecq li. Vesineté, eadem notione, in Bestiar. MS.: De trestout le pais entour, Dont ist une tant bonne odour De sa bouce, pour vérité, Qu'en toute la Vesineté, etc.

Vicinium Secreti dicitur de re propemodum secreta et cum paucis tantum amicis communicata. Epist. Constant. presbyt. ad S. Censur. tom. 7. Jul. pag. 201. col. 1: Cum obedientia mea ad beatitudinis vestrae notitiam pervenisset, ut iterato in temeritatem prorumperem, praecepistis; jubendo ut paginula, quae adhuc intra secreti Vicinia tenebatur, longius, me auctore, procederet.

Vicinatus, Civitatis vel burgi districtus et jurisdictio. Charta Phil. VI. ann. 1340. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 190: Concedimus quod castra de Retro singula et de Coisseto, cum eorum pertinentiis, in et de bailliviagio et Vicinatu immediatis dictae civitatis Condomii remaneant.

Vicinia, Vicus, civitas. Mirac. S. Rolandi tom. 5. Sept. pag. 121. col. 1: Primo domina Francischina, Viciniae S. Mariae de Gonçaga, etc. Visné, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1482. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 814: Auquel bergier le suppliant avoit baillé icelle beste pour garder avec celle du Visné, où il estoit demourant. Vide in Vicinus.

Vicinitas, Commodum quod ex vicinia percipi potest. Charta ann. 1168. in Chartul. Clarifont. ch. 31: Insuper etiam laudaverunt omnes terrae suae aisentias, Vicinitatem et pasturas et nemora sua, tam ad comburendum, quam ad sepes faciendum. Vide in Vicinus.