Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VICTIMA

VICTIMA, Idem quod Friscinga. Vide in hac voce. Acta S. Meinwerci tom. 1. Jun. pag. 523. et apud Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag. 530: Concessit... i. poledrum ac v. Victimas; id est fristingas. (l. friscingas vel friskingas.) Chart. Mazelini Praepos. Wormat. sec. XI. apud Schannat. Hist. Episc. Wormat. tom. 1. pag. 122: Unam Victimam porcinam, quae sit praecio quindecim denariorum.