Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VICTIMA

VICTIMA.,² Epist. Pering. abb. Tegerns. ann. circ. 1003. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 1. col. 141: Sed de illis tacemus, aliisque rebus supra modum et inrationabiliter hinc inde distractis in denariis, in vestibus, in bubus et ovibus, multoque grano cum multigenis Victimis. Alia ibid. col. 143: Plura etiam retia habet nobis tulta, Victimasque et granum, quod nostri debuerunt seminare in agrum. Instrumenta rustica videntur designari.