Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VICTUALIA

VICTUALIA, Commeatus, victui necessaria, Gallis Victuailles, Italis Vittuaglie. Glossae Dosithei: Alimonia, victuaglia. Occurrit apud S. Ambrosium lib. 5. Hexaëmer. Petr. Blesen. Epist. 69. cap. 21. Fulbert. Epist. 38. Petrum Chrysolog. serm. 63. et 155. Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 11. Arnulph. Epist. 4. in Capitul. 2. ann. 812. cap. 8. et lib. 3. cap. 74. in Hist. Miscella ann. 6. Justiniani M. in Hist. Cortusiorum passim, etc. Vide Notas Felicis Osii ad Hist. Ottonis Morenae pag. 57.

Victualium, in Synodo Metensi ann. 753. cap. 4. Chron. Richardi de S. Germano apud Murator. tom. 7. col. 1030: Pro jure mensurarum Victualii tam in sauma quam in turninis servabitur forma antiqua, etc.

Victualis Necessitas, in Lege Alaman. tit. 2. § 1: Ministerium victuale, apud Apuleium de Dogmate Platonis.