Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VICTUS

VICTUS, Pensio annua, qua victui necessaria comparantur. Charta fundat. Collegii de Cardineto ann. 1302. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 609. col. 2: Idem ad quatuor Victus pro quatuor artistis, et ad duos Victus pro duobus theologis, me et bona mea presentia et futura obligo. Vivre naturel dici videtur portio quae natu minori ad victum tribuitur in bonis paternis sive maternis. Charta ann. 1419. ex Chartul. 21. Corb. fol. 246. v°: A la Charge de tel portion de quint et Vivre naturel qui par raison et la costume des lieux poet appartenir audit Estevenot fils maisné et heritier dudit feu Jaque. Alia ann. 1442. ibid. fol. 243: Généralement de tout ce que à cause dudit quint, Vivre naturel et autrement de toutes coses il eust poeult faire demande, action ou poursieute dudit Jaque le Petit son frère. Vide Viagium 2. Vita et Vitalium.