Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIDENTES

VIDENTES, Testes oculati, ut infra Visores 1. Vide in hac voce. Charta ann. 1116. ex Tabul. S. Victoris Massil.: Facta est diffinitio ista.... in praesentia... Comitis Barchinonensis,....... Videntibus Pontio Priore Massiliae et Raymundo de Barre, etc. Alia ann. circ. 1132. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 466: Videntes istius conventionis vel diffinitionis sunt Raimundus de Balcio, Raimundus de Barjago, etc. Cui formulae respondet ea quae sequitur in Videntia.