Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIDUAE

VIDUAE, apud Scriptores Ecclesiasticos dicuntur, quae servandae viduitatis professionem (quam secundum castimoniae gradum vocat Hieronymus Epist. 26.) coram Episcopo in Secretario emittebant, imposita ab eo veste viduali, ut est in Concilio Arausicano I. can. 27. Toletanum IV. can. 56: Duo sunt genera viduarum, seculares et sanctimoniales: Seculares viduae sunt, quae ad hoc disponentes nubere, laicalem habitum non deposuerunt. Sanctimoniales sunt, quae mutato habitu seculari, sub religioso cultu in conspectu Sacerdotis vel Ecclesiae apparuerunt. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 241: Viduarum prima Dina filia Jacob extitit ante legem, a qua usus vidualis coepit. Hanc sub lege Judith et aliae imitatae sunt: sub gratia vero Anna et aliae plurimae secutae sunt, quae secundas nuptias contempserunt. Harum quoque habitus est mundo despectus. Ejusmodi mulieres sanctae professionis viduas vocat Salvianus lib. 3. ad Ecclesiam Catholicam. Viduas continentiam professas, in praefat. ad eosdem libros. Quae instant orationibus die ac nocte, lib. 2. ab eorum veste viduali, pullatas viduas, Vincentius Lirinensis in Commonitorio 1. Denique Professae, Consecratae, Benedictae, in Conciliis aliquot Gallicanis appellantur, locis a nobis indicatis in Notis ad Alexiadem pag. 418. ubi easdem esse cum priscis Diaconissis, fuse satis probavimus. Ecclesiasticis stipendiis victitabant. S. Hieronymus in cap. 3. Esaiae: Nec Ecclesiasticis vidua sustentatur alimentis, nisi quae sexaginta annorum est, et maturitatem habet morum pariter et aetatis. Index vett. Canonum tom. 3. Conc. Hisp. pag. 20: De Viduis adolescentulis et infirmis victu Ecclesiae sustentandis. Vocis etymon sic tradit Rhabanus lib. 1. Comput. cap. 33. Vidua, quasi valde idua, id est valde divisa. Aut vidua, id est a viro divisa. Harum ordo τό τῶν χηρῶν τάγμα, dicitur Palladio in Vita S. Chrysostomi pag. 47. edit. Emerici Bigotii: τὸ χηριϰόν, apud Clementem lib. 3. Constit. Apostol. cap. 3. Oecumenium ad 1. Timoth. 1. v. 19. et in Clementinis Homil. 11. cap. ult. Viduatus, apud Tertullian. de velandis Virg. cap. 9. quod jam antea observatum a viro doctissimo Joan. Bapt. Cotelerio in eruditissimis Commentariis ad veterum Patrum scripta. Multa praeterea possent hic de viduis, earum habitu, et consecratione, congeri, cum ex Conciliis, tum ex Regum Capitularibus, quae fere attigimus in Notis ad Alexiadem et in Glossar. med. Graecit. voce Χήραι, col. 1751. Addere tantum placet quaedam recentioris paulo aevi de Viduarum castitatis professione, quae edidit Willelm. Dugdalus in Antiquitat. Warvicensis Provinciae pag. 654: Joannes.... Cov. et Lich, Episc. dilecto fratri nostro NN. salutem et fraternam in Dn. charitatem. Per partem honestae mulieris Margeriae Midlemore, relictae Ricordi Midlemore nostrae dioecesis, nobis est humiliter supplicatum, quod cum ipsa propter ipsius animae salutem uberiorem, ac viduitatis ordinem strictiorem, ad Dei honorem devotius et celebrius servandum, votum continentiae emittere, ac continentiam expresse et solenniter fovere, nec non in signum viduitatis suae hujusmodi perpetuo, Deo servando velum sive peplum cum habitu hujusmodi viduis continentiam perpetuam expresse et solenniter profitentibus debitam et consuetam, seu ab eis communiter usitatam sibi sumere, et ad vitam ea uti in castitate, ut asserit, devote intendat, ipsam ad hujusmodi suum propositum admittere dignaremur; Nosque hujusmodi supplicationem piam atque devotam ac Deo placabilem reputantes, aliasque multiplicibus occupati, quo minus hujusmodi intentum praefatae Margeriae ad debitum valeamus perducere effectum; ad recipiendum igitur expresse et solenniter continentiae votum, et castitatis promissum dictae Margeriae, ac in signum cujusmodi continentiae et castitatis promisso perpetuo servando, eandem Margeriam velandam seu peplandam, habitumque viduitatis hujusmodi viduis, ut praefertur, ad castitatis professionem dari et uti consuetum, cum unico annulo assignandum, caeteraque omnia et singula faciendum, exercendum et expediendum, quae in negotio hujusmodi de jure vel consuetudine necessaria seu opportuna fore dignoscantur, vobis committimus potestatem per praesentes. Sigillo nostro signatum, etc. Id porro actum sub Henrico VIII. Rege Angl. ann. 22.

Formulam vero Professionis accipe ex eod. Dugdalo pag. 319: Nono die mensis Augusti an. Domini 1360. apud Warwyk, dictus venerabilis Pater altam Missam in Pontificalibus in Ecclesia collegiata B. Mariae Warwici antedicta celebrans votum castitatis Philippae nuper uxoris Domini Guidonis de Warwic admisit et acceptavit: et dicta Philippa votum castitatis emisit sub his verbis: En le nom de la seint Trinité, Pier, et Fitz, et seint Espirit, jeo Philippe, que fu la feme Sire Guy de Warwic, face purement, et dez queor, et volonter entierement avow à Dieu et seint Eglise, et à la benure Virgin Marie, et à tout la bele compeigne celestine, et à vous Reverend Piere en Dieu Sire Reynaud par la grace Dieu Evesque de Wyncestre, que jeo amenerai ma vie en chastitée desore en avant, et chaste sera de mon corps, et tout le temps de ma vie. Vide Velum.

Vidua Regis, JC. Anglis et Cowello est illa, quae dotem legitimam e terris et tenementis viri sui, qui in capite de corona Regis tenebat, Regis auxilio sibi subveniri petit.

Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657: Veusa, Prov. Vidua, quasi viri dua, i. a viro divisa.