Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIGILES

VIGILES, Tenentes, qui excubias debent. Charta Gaufredi Vicecomitis Bituricensis ann. 1012. pro Monasterio S. Ambrosii Bituric.: Relinquo quoque omnes consuetudines, videlicet villicationem, stabulationem, et ita liberum reddo eundem burgum, etc..... a molendino quoque, qui vocatur Mirabello, reddo Vigiles homines ibi manentes, usque ad eundem burgum, ex utraque parte aquae, ad Monasterium vel burgum custodiendum, cum eisdem, quae in eodem burgo morantur. Charta Henrici Regis Romanor. ann. 1107. apud Chapeavillum tom. 2. Hist. Leodiensis pag. 54: Item in domibus ad claustrales sedes pertinentibus, forensis potestas jus nullum spoliandi, aut ostium obserandi, vel Vigiles, vel ostiatim denarios exigendi habebit, etc. Tabularium S. Genovefae Paris. ann. 1211: Custos vero turris et portarius, et asinarius, et Vigil, qui de nocte turrim vigilabat, etc. Charta Stephani Comitis Sacri-Caesaris ann. 1178: Obolos, quos Vigiles capiebant. Vetus Charta in Additamentis ad Matth. Paris pag. 150: Quod Vigiliae fiant per singulas villas, sicut fieri consueverunt, et per viros probos et validos. Vide Wactae.