![]() |
Vinculari, Obligari, astringi. Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1554: Item, ex juramento generatur obligatio principaliter Deo; sed Deus non vult aliquem Vinculari ad iniquitatem: ergo dictum juramentum nullomodo est servandum.
In Vinculo Componere. Vide Componere 2.
Vinculata Bona, Practicis Hispanis dicuntur, quae hypothecae vel substitutioni subjacent, apud Michaëlem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. Vide Foros Aragon. lib. 6. tit. de Rebus vinculatis, et Observantias Regni Aragon. lib. 5. eodem titulo.
Vinculatorium, δεσμοτήριον, Carcer, in Vita S. Eutropii cap. 12: Cum ego et comprehensi beatissimi viri in Vinculatorium duceremur, etc.
Vinculativa Custodia, Eodem intellectu. Gesta Trevir. Episc. apud Marten. tom. 4. Ampl. Collect. col. 395: Quae Rex nudiens, nuntios secum misit, qui eum cancellarium cum litteris ceperunt, et Vinculativae custodiae addixerunt.