Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOLVO

VOLVO, (VOLVERE) Expellere, ejicere, Gallice Chasser. Inquisitio ann. 1268. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Et custodiebant oves suas in dicto territorio alte et basse sine prohibitione alicujus, et non vidit quod aliquis Volveret eos, nec ejiceret de dicto territorio. Infra: Et non inveniebant qui Volveret eos, nec diceret eis: malefacitis quia huc venistis. Rursum: Nullus Volvebat eum, nec pignorabat eum.

Volvere Se, Vertere, Gall. Se tourner. Acta S. Franciscae Rom. tom. 2. Mart. pag. 105: Quibus dictis Volvit se Regina coeli ad beatam Franciscam. Vide Volutus.

Volvere Causam Finitam, Eam renovare, in indice seu rotulo rursus inscribere; Galli diceremus: Remettre au rĂ´le. Leges Rotharis Conclusio, post 390. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 48. col. 2: Et hoc addimus atque definimus, ut causae, quae finitae sunt, non Volvantur. Quae autem non sunt finitae,... aut quae motae fuerint, per hoc Edictum incidantur et finiantur.