Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOTO

VOTO, (VOTARE) Vovere, spondere. Gloss. Lat. Gr. Voto, ὁμολογέω. Ekkehard. IV. Cas. S. Gall. cap. 2. Pertz. pag. 93: Filium uxor tua pariet, quem S. Gallo Votabis. Jornand. de Regn. Success. cap. 89: Julianus apostata.... Christianorum post victoriam sanguinem diis suis Votavit.