Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOTUM

VOTUM,² Suffragium. Vetus Statutum Academiae Parisiensis: Novi Magistri, priusquam admittantur ad congregationem Facultatis, jurabunt in ea fideliter referre Vota Baccalariorum Formatorum de sufficientia vel insufficientia Baccalarii, qui sub eo de quaestione Tentativa responderit. Occurrit ibi pluries. Vita Jacobi Gelu Archiep. Turon. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1947: Et habebam quatuordecim contrariantes, verum super me Vota ceciderunt et meritum. Adde Conc. Hispan. tom. 4. pag. 155.

Votum Decisivum, Suffragii ferendi jus. Epist. Card. Carafae ad Card. Quirogam inter Conc. Hisp. tom. 4. pag. 222: Abbates minime habere Votum (quod vocant) decisivum; nisi si quod privilegium ab Apostolica sede impetratum, vel legitima consuetudo praescripta eis suffragetur. Vide Vox 3.

Nostri Se vouer dixerunt, pro vulgari S'en rapporter, Alicujus opinioni vel judicio stare. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 252: Bacleros se Voua en eschevins de la leve, qui de toutes les coses dessusdites en savoient bien parler, parmi les bonnes informations qu'ils en avoient faites, et requist loy qu'il en recordassent ce qu'il en savoient.