Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOTUM

VOTUM,³ Nuptiae. S. Ambrosius serm. 25: Solent autem homines, sicut mos est, in Votis suis, hoc est, nuptiis, praecipue saltare vel canere. S. Augustinus lib. 11. de Genesi ad liter. cap. 41: Nisi forte sponsa erat a patre tradenda, et expectanda erat Votorum solennitas, et convivii celebritas. Canones S. Patricii cap. 28: Eadem ratione observanda sunt prima Vota et prima conjugia, etc. Fortunatus in Epist. ad Mumolenum lib. 10. Poëm.: Ad cujus (filiae Mumoleni demortuae) forte Vota jam festinans familia fervebat, sedule parentela excitabatur. Charta ann. 1262. vel 1264. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 192: Gubernabit communes filios usque dum pervenerint ad aetatem viginti annorum: dum tamen eadem domina ad secunda Vota non convolet. Fleta lib. 4. cap. 2. § 16: Si donatarius ad alia Vota convolaverit. Adde lib. 3. cap. 3. § 6. et Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 5. cap. 1. Hinc dies votorum, pro die, quo nuptiae peraguntur, in Lege Longob. lib. 2. tit. 4. § 3. tit. 14. § 21. in Legib. Luithprandi Regis tit. 74. § 2. Luitpr. 102. (6, 49.) 3. (1, 3.) Vetus Charta ann. 1093. in Tabulario Casauriensi: Ut alia die post noctem nuptialem, qui est dies Votorum nostrorum, etc.